- SAXA jaciendi in hostes consuertudo vetustissima
- SAXA jaciendi in hostes consuertudo vetustissimaunde a Poetis vix uspiam in conflictibus, iam ab ipsa Homeri aetate, magnorum saxorum iactus omittuntur. Ut Homerum, Virgiliumque iam in partes non vocem, sufficiat unicus e Papinio Statio locus Theb. l. 6. v. 678. ubi de disci exercitatione militari, cui ideo assuesiebant Veteres ut in pugna feliciori successu saxa in hostes rotarent:Ergo operum fidens, non protinus horrida campiIugera, sed caelo dextram metitur, humiquePressus utroque genu, collecto sanguine discumIpse super sese rotat.Et paulo post, v. 693.Iam cervix conversa et iam latus omne redibat:Excidit ante pedes elapsum pondus et ictusDestituit etc.Iaciebantur autem non nudâ solum manu, sed et fundis excussa: utrumque tantâ nonnumquam copiâ, ut densitate pluvias imitarentur. Lucan. l. 3. v. 481.---- nudis evolvunt saxa lacertisv. 482.---- ---- ut grandine tectaInnocua percussa sonant.Statisu alibi,---- ---- stridentia fundaeSaxa pluunt etc.Vide Casp. Barthium Animadversion. ad Statium d. l. et Theb. l. 8. v. 437 In pugnis vero navalibus antennis ad saxorum coniectionem utebantur Vereres, quas κεραίας λιθοφόρους appellabant, ut est apud Diodor. Sic. ubi de pugna Cononis et Callicratidae. Vide Cl. Suicerum Thes. Eccl. et plura hanc in rem supra, voce Lapis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.